Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

683 recollectiones in totius anni solennioribus festis 3. “De qua natus est Iesus” [Mt 1, 16]. Considera, dignitatem Matris, quam ab excellentia Filii sortita est; eo enim ipso, quod Mater Filii Dei, angelorum Domini, Regis universorum facta est, simul Dei Sponsa, simul angelorum Domina, simul universae Regina creaturae facta est. Adeo ab una Maternitate Virginis beatissimae, omnes honores, favores, praerogativae, privilegia, exceptiones dependent. Sicut omnis tua salus mediaque salutis ab unica Filii eius, quem hodie suscepisti, dependent redemptione. Itaque Virgini Matri tam excellentem gratulare Maternitatem, at tibi de tam felici, salutari, excellenti gaude redemptione. Gratias age Matri, quod purissimos suos sanguines [s] contulerit ad corpus tui Salvatoris compingendum, fabricandum. At gratias pariter immortales age Filio, quod ex eodem corpore sacratissimo uberrima pro te sanctissimi cruoris effuderit fluenta. In Festo Exaltationis Sanctae Crucis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Nunc iudicium est mundi” (Io 12[, 31]). Considera, tum quidem a Christo Domino iudicium mundi fuisse institutum, cum eius opera venerat destructurus, novamque regulam iuxta spiritum non carnem vivendi mortalibus traditurus. At tui iudicium ipsi adhuc esse reservatum, ideo, ut te ipse iudicando punias; nec illi quidquam puniendum a vitae fine relinquas. Igitur nunc te ipsum iudica, nunc tuae conscientiae insiste examini, ut in conspectu Iudicis altissimi iustificatus appareas. “Ius- torum”a enim (inquit Magnus Gregorius) mens semper sol[l]icita venturo examini intendit: omne enim, quod agunt, metuunt; dum caute considerantb, ante quantum Iudicem stabunt”81. [f.134v] a “Quorum” (PL) b add “qui” (PL), cum nota: “Omissam in Vulgatis voculam “quio” revocavimus maxime ex Mss. Norm.” 81 Gregorius Magnus, Moralium, Lib. VIII: In cap. VII B. Iob: PL 75, col. 820 (n. 256).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==