681 recollectiones in totius anni solennioribus festis suam totum orbem per obedientiam restauraturi fuere, obedientissimorum parentum ac maiorum sobolem stirpemque esse. b nomen “Isaac” est indeclinabile Renascere, tu, cum nascente Virgine et o solam saltem obedientiam ab ea mutua! Magnae virtutis hoc genus est; illud humiliter a Virgine Maria parvula infante pete: nam haec cunis etiam in ipsis erga mortales liberalis [f.133v] est. Obedientiam si obtinueris, omnes te virtutes obtinuisse puta; quaeris causam? omnium virtutum generatrix est obedientia. 3. “David genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae” [Mt 1, 6]. Erubescat hic humana claritas; vilescat honor; famae, magni nominis, clari generis ozor[s]c sileat: ubi Dei Filius, suos Matrisque suae maiores, contribules, propinquos, numerat alicuius labis aspersos nota. David fuit rex, at adulter: Salomon rex, at ex adul- tera natus, et alienorum deorum cultor; Manasses rex, at idem magnus peccator erat. O singularemDei clementiam! ut viam peccatoribus ad se latissimam praepararet, voluit peccatores in sua genealogia recenseri. c est Latinum polonizatum: “ozór” (Pol.) – lingua bovis, sed in lingua populari et iocosa significant usum linguae, i.e. loqui, inconsiderate et nimis Dedisce, tu iactare tuos vel tua; neque despice peccantes, sed qua potes mansuetudine ac benevolentia in viam salutis revoca, sumpturus nunc illum, qui voluit fieri omnium reus, ut omnes salvos faceret. Post Sanctissimam Communionem 1. “Et in transmigratione Babylonis” [Mt 1, 11]. Considera, nihil obfuisse tam longam captivitatem, quam durum captivitatis Hebraicae iugum promissioni Messiae et Nativitati. Unde poteris discere, nequaquam tibi ea non eventura, quae Deus ad salutem animae tuae ordinavit, etiam si te foras efferas et ab aliis domi Deo communiter famulantibus segregeris, modo id
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==