679 recollectiones in totius anni solennioribus festis 2. “Omnis turba quaerebat eum tangere” [Lc 6, 19]. Considera, maxime quaesivisse et dedisse operam turbas Iesum sequentes, ut saltem extremitatem vestium illius attingerent; quod pro summae felicitatis dono habebant. Nec mirum: “Virtus” enim “de illo exibat, et sanabat omnes” [ibid.]. O utinam vel hac vice exeat eadem solennique passionum tuarum morbo medeatur! Quippe, cum haec praecipua fuit hominum sequentium Iesum, ut “sanarentur a languoribus suis” [Lc 6, 18] intentio, tibi quoque nihil aliud intendendum, nihil optandum est, quoties sacram accedis mensam, nisi, ut languores animi cordisque tui persanentur. Et credo, facile id effecturum caelestem medicum, si tu, solummodo quaeras, velis et possis eum tangere; tanges omnino, si sequeris. 3. “Qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur” (Lc 6[, 18]). Quum hodie Servator tuus tot ac tantos mortales ab immundorum vexatione spirituum curaverit, petendus quoque tibi est supplicibus lachrymis, ut a cogitationi[bu]s malis et acerbis animum tuum vexantibus ac paene lacerantibus, te dignetur liberare. Vel potius tibi fortitudinem constantiamque has perferendi, quae gratia maior est (nam maioris meriti lucta quam quies), largiatur. Ac sane consideranti tibi hodierni [f.133r] Apostoli tormenta, quod (o inauditum dolorem!) pro Christo fuerit excoriatus76, animus crescere debet fortiter omnes adversitates tolerandi, quae tibi occurrunt occurrentque plurimae. Nam si istis careres, Regno quo- que caelesti deberes carere, quod nemo ingreditur, in quo nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. 76 S. Bartholomaeus Apost. “in maiorem Armeniam profectus, ibi, cum plurimos ad fidem convertisset, vivus a barbaris decoriatus est, atque [...] capitis decollatione martyrium complevit.” (Martyrologium Romanum, p. 262: 24 Augusti).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==