Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

678 inspectio cordis hoc Christus ab oratione orsus est. Unde recte monet Ambrosius: [f.132v] “Species tibi, christiane, datur, forma praescribitur, quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua fecere oportet; quando pro te Christus in oratione pernoctat? quid te facere convenit, cum vis aliquod pietatis officium adoriri; quando Christus missurus Apostolos, oravit prius, et solus oravit”73, et per noctem oravit? Atqui et praesens negotium communicandi non sine ferventi oratione tibi aggrediendum est. 3. “Et Bartholomaeum” [Lc 6, 14]. Considera, quam magna fuit gratia collata divo Bartholomaeo, cum ad sacri apostolatus officium vocaretur. Hoc enim nihil aliud erat, quam caelesti haereditate potiri videbaturque simul aeternum ascendisse Regnum, quando apostolicae dignitatis ascendit fastigium. O beatos religiosos, qui fere ita existimandi sunt Apostolorum successores, ut, qui ad religiosum statum vocatus sit, non aliter factum esse cum illo, quam si ad sacri apostolatus officium vocaretur. Vide itaque, quanti hoc religiosae vocationis beneficium sis facturus, quam serio illi corresponsurus. Post Sanctissimam Communionem 1. “Exiit in montem” [Lc 6, 12]. Iam praesentem habes Salvatorem, iam eum tenes ambabus ulnis. Nec dimitte, sed in montem sequere depositis in sacra mensa passionum, et imperfectionum oneribus. “Omnes magni”, Prae- sul ait Mediolanensis, “omnes sublimes montem ascendunt”74. Quin, tu, magnos, et sublimes assumis animos, Christumque in montem sequeris? “Non vestigiis corporalibus, sed factis sublimioribus”75. Ah! adhuc te passiones premunt et terrae allidunt! 73 Ambrosius, Commentaria in Egang. secundum Lucam, Lib. V., cap. VI: Opera III, 62. 74 Idem, ibid. Notandum est quod verbum hic allegatum: “ascendant” correspondit verbo: “ascendit” (“in montem orare”) in textu editionis Bibliae Sacrae a S. Ambrosio adhibitae (loco “exiit” in textu Vulgatae editionis.) 75 Idem, ibid. In commentario s. Ambrosii ista verba ita prosequuntur: “In hunc montem ascende, et sequere Christum, ut ipse esse mons possis.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==