Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

677 recollectiones in totius anni solennioribus festis Tu, cum extra mundum a Deo vocatus sis, ne cum mundo desipias, et primam Regni Dei curam postponas. Ubi, inquis, Regnum Dei quaeram? Intra te est. Tecum habita semper et Regnum Dei semper habes. Domitis nempe passionibus, quae nascitur in anima quies Regnum Dei est. Hoc unum quaere necessarium. In Festo Sancti Bartholomaei Apostoli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Exiit in montem orare” (Lc 6[, 12]). Considera hic Christo in cacumine montis oranti posse illa Regis Vatis applicari verba: “Fundamenta eius in montibus sanctis” [Ps 86, 1] Christus enim montes sanctificavit diverse diversos: Golgothaeum passione et morte, Thaboreium transfiguratione et hunc hodiernum oratione; in quo fundamenta iecit Ecclesiae, quando Apostolos duodecim eandem sustentaturos hic facta oratione destinavit et elegit. Ah! dolendum est, quod, tu, credo sequi Iesum ad montem non possis onere passionum aggravatus! non potes, credo, sublimi contemplationi vacare et sursum mente elevari. Saltem ergo illum cum gemitu et desiderio in convallibus expecta, donec misericordia motus ad te descendat et secum in altiora contemplationis fastigia trahat. 2. “Erat pernoctans in oratione Dei” [ibid.]. Considerato loco, quo sit oratio peragenda, considera quoque tempus eiusdem faciendae commodissimum, nimirum noctem. Nox orationis adiumentum perquam eximium: noctu nemo te videt orantem et imples illud: “Cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in sinagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus” (Mc 6[, 5]). Nemo impedit et assequeris illud: “Omnia, quaecunque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis” (Mc 11[, 24]). Adverte, primum ad magnas res conficiendas esse medium orationem: Quid erat maius negotium, quam fundandi Ecclesiam?

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==