676 inspectio cordis mi saluti impendis curam; dum cares facultate, contentus ille fuerit voluntate. Post Sanctissimam Communionem 1. “Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima” (Lc 10[, 41]). Considera, valde nobis Servatorem condolere, cum ob temporaneas et corporales necessitates cogamur animae commoda et aeternorum bonorum curam intermittere, vel prorsus deserere. Scit enim aeterna Sapientia, quanta subeamus damna, quae detrimenta patiamur spiritualia negligentes exercitia. Quapropter hodie descendit ad te Magister Veritatis, ut ab illo docearis modum recollectius vivendi teque ab importunis occupationibus abstrahendi et vel huius horae saltem spatium aliquod illius conversationi collocandi. [f.132r] 2. “Maria optimam partem elegit” [Lc 10, 42]. Expende benignum iudicium boni Magistri: dixit, optimam partemelegisseMagdalenam, non tamen simul condemnavitMartham; quamvis illa spiritui solum vacaret, haec multis distraheretur curis. Nimirum disce hinc, non solum sanctos esse, qui solitudini dediti suae tantum attendunt saluti, verum illos quoque iustos esse, qui sectantes activam vitam Christo cooperantur in salutem animarum. Magdalena quippe contemplativos designat, activos Martha: atqui utramque dilexit Christus, utramque caelo donavit; utramque colit sanctam Ecclesia. Ne contristeris igitur vehementius, si quando ob salutem proximi, et commodum spirituale, tuo non possis plene vacare spiritui. 3. “Porro unum est necessarium” [ibid.]. O unum! quod a raris quaeritur, a paucissimis invenitur, ab infinitis negligitur! Praeceptum Salvatoris est: “Quaerite primo regnum Dei [...], caeteraa adicientur vobis” [Mt 6, 33]. Sed, heu! mundus, caetera quaerit primo, et semper; Regnum Dei nusquam. a “haec omnia” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==