675 recollectiones in totius anni solennioribus festis qui venientis odoratum recrearent; prodires illi obviam, cum omni reverentia et affectu debito susciperes eundem ac in domum tuam introduceres. En animae tuae castellum regummaximus est subiturus: munda cor, in quo [f.131v] sessurus est per poenitentiam; asperge bonorum desideriorum fragrantia; proripe te ipsi obviam cum summis affectibus et quam grata ipsum salutatione sis excepturus cogita. 2. “Mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam” [ibid.]. Considera, Martham Magdalenae sororem72 bonam quidem, et sanctam, sed non aeque contemplationi atque rei domesticae attentam. Unde illi dictum a Salvatore: “Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima” [Lc 10, 41]. Nihilominus haec sollicita materfamilias Dominum saepiuscule in domum suam excipiebat, adeo, ut Marthae mansio Christi videretur esse diversorium. Datur hinc tibi doctrina saepius communicandi et cum Iesu per frequentem recollectionem conversandi, multis licet occupationibus distentus existas. Ut apudMartham sollicitam, sic apud occupatissimos homines iuvat maxime Deum commorari gaudetque, sibi in turbatorum circa plurima corde non deesse mansionem. 3. “Excepit illum in domum suam” [ibid.]. Et tu, anima mea, quamvis multis distraharis curis et sanctae contemplationi non serio dedita sis, ne vereare Iesum ad te invitare et excipere. Pari ille prosequitur amore contemplativos atque activos, si pari ab utroque intentione colatur servitiis et officiis. Eadem beatitudinis mercede assiduis orationibus vacantes animas atque proximis inservientes donat: eodem suae visionis praemio speculativos eremitas, quo practicos vineae suae cultores beare solet. Si igitur fasciculum myrrhae dilectionis, si pretiosa orationis unguenta, si lachrymas ad pedes illius abluendos cum Magdalena non habes, offer illi cum Martha domesticos labores, quam proxi72 Cf. Martyrologium Romanum, p. 177 (29 Iulii): “Tarasci, in Gallia Narbonensi, sanctae Marthae Virgnis, hospitae Salvatoris nostri ac sororis beatorumMariae Magdalenae et Lazari.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==