674 inspectio cordis 3. “Me sequatur” [ibid.]. Considera, maximo impedimento esse Christum secuturis opes, amicos et quidquid praeter Deum amatur. Unde ille iuveni ad perfectionem simulque vitam aeternam aspiranti dixerat: “Vende omniac, et d sequere me” [Mt 19, 21]. Quo indicavit, neminem posse Christum vere sequi, nisi vacuus, pauper, nudusque sit. c “quae habes” (BSV) d add. “veni” (BSV) Ut enim sarcinae peregrinantes aggravant, velocemque eorum retardant cursum; ita bona temporalia, saeculares nugae, amor mundi, valde onerant Christum sequentes, nec assequi permittunt. Quid miraris hilarem per flammas ad aeternitatis gloriam properare Laurentium? Nudus erat, nihil possidebat, omnia distribuit pauperibus, antequam se viae Cruci accinxerit71. In Festa Beatissimae Virginis Assumptione Ante Sanctissimam Communionem “Intravit Iesusa in quoddam castellum” (Lc 10[, 38]). a “ipse intravit” (BSV) Temetipsum considera esse castellum, quod hodie Monarcha summus Iesus est per oris ostium ingressurus, ut in solio cordis tui periucundo sibi quiescat. Si vero tibi nunciaretur, aliquem mundi huius regem vel etiam inferiorem rege principem ad te velle descendere, quomodo eum, in quo tractandus esset mundares locum? quibus ornamentis vestires? Spargeres flores fragrantissimos 71 Cf. Ambrosius, op. cit., lib. II, c. 28: ibid., pp. 4647: “Tale aurum sanctus martyr Laurentium Domino reservavit; a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit demonstraturum se. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes, dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae. [...] Hos thesauros demonstravit Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre. [...] Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari sua interpretationis vivacitate sacram martyrii accepit coronam.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==