Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

672 inspectio cordis 2. “Qui amat animam suam perdet eam” [Io 12, 25]. Animam amare est: sensus suos sequi, voluptatibus et genio indulgere, solam cuticulam curare. O ego, quam tarde expergiscor! qui non dissimili via quamvis extem religiosus, ambulo. Vanum nomen sub laudabili habitu gesto et virtutibus nondum, tot annis in palaestra virtutum exercitatus, religiosus esse incipio! Cave sis, anima mea, tam amens; ut te ipsam [ne] perdas, perdes vero, si amaveris. Quin hodie mortem a Vita Iesu petis, et spiritualiter, ut aeternum vivas, mori incipis? 3. “Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam” [ibid.]. Considera, salutare odium animae, non in hoc tantum actu positum esse, ut quis externe vitam pro fide, Religione, aut aliqua virtute ponat; sed etiam ibi consistere, ut quis internas afflictiones, scrupulos, metus, anxietates, ac tentationes aequo ferat animo et nulli aperto malo consentiat; ita animam prosequens odio salvabit. Subtrahere denique animae illa, quae ipsi, sed cum damno aut scandalo proximi, cum divina offensa, cum periculo salutis, arrident, hoc est illam odisse prudenter, hoc salvare. Examina te, num quid aliquando gesseris eiusmodi? Et intuens hunc sanctissimum et fortissimum Martyrem magna tormenta69 intus et extra perferentem suffundaris pudore, quod in minoribus fatiscas. Post Sanctissimam Communionem 1. “Si quis mihi ministrat, me sequatur” [Io 12, 26]. Perpende, velle Dominum, ut illum omnes religiosi, qui se vere Dei ministerio applicuerunt, sequantur, agendo scilicet atque patiendo. Quantum ad primum, servare debent exacte regulas, quae sunt instar directorii actionibus illorum a Deo praescripti; 69 Laurentius “post plurima tormenta carceris, verberum diversorum, fustium, as plumbatarum et laminarum ardentium, ad ultimum, in craticula ferrea assatus, martyrium complevit” (Martyrlologium Romanum, 189: 10 Augusti).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==