Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

671 recollectiones in totius anni solennioribus festis faeditatem mente revolgendo: quod Eliae fuerit tabernaculum. Haec igitur est solitariae vitae consuetudo, hoc est: “Bonum est nos hic esse”. In Festo Sancti Laurentii Levitae et Martyris Ante Sanctissimam Communionem 1. “Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet” (Io 12[, 24]). Considera, maxime necessarias esse ad aeternae gloriae complementum persecutiones et tribulationes atque sine his impossibile fore, ut quis imitator discipulusque Christi et verus Catholicus existat ad aeternaeque salutis domicilium perveniat. Pulchra similitudine hoc declaravit Servator in hodierno Evangelio de obmortui grani fructu et viventis nullo commodo [f.130v] allata: quasi vellet significare, hominem non posse fructu virtutum gaudere, neque Deum fructu hominis, nisi hic obmoriatur; id est, variis prematur afflictionibus et vitam, quae mundi amatorum est, relinquat. Ad rem de se Ignatius Antiochenus: “Frumentum,” inquit, “Christi suma, dentibusb bestiarumc molar, ut dpanis mundusd e inveniar”68. a-a “sum Dei” (PG, LH et al.) b “et per dentes (ed. Amstelodami; LH)” c “ferarum” (LH) dd “mundus panis ” (PG; ed. Parisiis; Amstelodami); “purus panis” (LH) e add “Dei (PG; ed. Parisiis); “Christi” (ed. Amstelodami; LH)” Tu sacram accedens mensam, petes ab occiso pro te Agno, det tibi gratiam viresque pro suo nomine patiendi et quotidianas adversitates animose tolerandi. 68 Ignatius Antiochenus, s., ep. et. mart., Epistola ad Romanos, uti allegatum a S. Hieronymo (lib. De viris illustribus, cap. 16) : PG 5, col. 15 (S. Ignatius, Prolegomwna – Veterum Testimonia, VII). NB: Ista pericope invenitur in diversa versione Latina e lingua Craeca in variis editionibus Epistolarum s. Ignatii (e.g. Parisiis 1608; Amstelodami 1646; PG 1857).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==