Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

670 inspectio cordis stus est, Moyses et Elias debet esse. Dicis te sequi Christum, quod Evangelica consilia sequaris: nihil egregie facis, nisi praecepta Dei simul custodis et non rarae contemplationia das operam. [f.130r] a in ms. erronee: “completationi”, evidenter ob calami lapsum Post Sanctissimam Communionem 1. “Domine, bonum est nos hic esse” [Mt 17, 4]. Considera, naturam humanam sponte inclinari ad suavia molliaque, dura et amara aversari. Sed ducendam esse, quo ire recusat; compellendam, quod renuit sustinere. Ita Apostolorum Principi mons Thaboreius placuit deliciis caelestibus, visione mirifica plenus, quare cum gustu ait: “Domine, bonum est nos hic esse”. Verum Christo Domino, qui fuit ipsissima Virtus, magis Calvariae mons arrisit, in quo pro generis humani salute fuit illi patiendum. Tu, exemplo Christi, fuge mollia, ama dura; vita quietem, stude labori; contemne delicias, amplectere crucem. Futurae, non prae- sentis est vitae, deliciis affluere; Puri est imitatoris Christi, non in prosperis, at in adversis dicere: “Bonum est nos hic esse”. 2. “Faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum” [ibid.]. Considera, quam valde sapuit divo Petro solitudo, ut in ea continuo voluerit remansisse. Tibi quoque non debet esse molesta; sed perpende qualem te esse in solitario loco, in cella inquam tua, hoc est terrestri caelo, deceat. Tria debes ibi habere extructa tabernacula Christo, Moysi et Eliae. Nimirum omni momento attendere obedientiae; nihil possidere non consentaneum paupertati; magna diligentia castimoniae, quae magis in solitudine a malo genio oppugnatur, invigilare: hoc est Christi tabernaculum. Debes insuper assiduo prae oculis divina mandata intueri, neve quidpiam contra ea mente, ore actioneque patres advertere: hoc Moysis tabernaculum est. Ad extremum piis ibidem debes vacare contemplationibus: nunc caeli praemia, nunc inferni poenas; modo Christi passionem, modo Virginis, Divorum tuamque vitam; aliquando pulchritudinem virtutum, aliquando vitiorum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==