Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

669 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Festo Transfigurationis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Transfiguratus est ante eos” (Mt 17[, 2]). Considera, putasse Christi discipulos, quod cum homine tantum non cum Deo simul fuissent conversati ideoque Christum fuisse ante eos transfiguratum, ut simul hominem et Deum esse illum agnoscerent, agnoscendo profiterentur, profitendo praedicarent. Sic idem Christus, cum tibi aliquando suae divinitatis notas, hoc est spirituales delicias, in sacra praebet Communione, propterea id facit, ut libentius pro eo patiaris patiendoque illum confitearis. Siquidem nemo Christum melius confitetur, quam qui per adversa sequitur euntem. 2. “Resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix” [ibid.]. Considera, lucem et candorem proprie divinitati convenire, idcirco lucidus facie, candidus habitu DeusHomo Iesus discipulis apparet. Atque haec duo vera sunt verorum Dei servorum signa: lux et candor. Lux boni operis, candor innocentiae et honestatis. Utinam hodie te Christus in se transformet, ut luce virtutum anima fulgeat, candore intentionis cor albescat et equidem danda tibi opera est, ut vultu habituque Deo similis existas, aeque interne atque externe verus Dei famulus appareas. 3. “Apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes” [Mt 17, 3]. Considera, te, si velis Christum in caelo transfiguratum videre, debere penes evangelicam doctrinam attendere legis observationi et studio contemplationis. Nam non sine causa apparuerunt Christi discipulis Moyses et Elias cum Christo loquentes. Per Christum enim evangelica consilia, per Moysen divina praecepta, per Eliam contemplatio designatur. Unde, tu, doceris: ad obedientiam, paupertatem et castitatem, quae Christus docuit exemplo et verbo, divinarum legum tibi adiiciendam esse observationem. Neque tamen ideo te perfectum fore, nisi his studium contemplationis addideris, activae vitae speculativam iungas. Ubi Chri-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==