668 inspectio cordis et impedimenta, ut licet velit Deus illos facere sanctos et salvos, propter eosmet ipsos non queat. Utinam, tu, hanc infelicitatem vel hodie non incurras! Post Sanctissimam Communionem 1. “Beatus venter, qui te portavit” [ibid.]. Considera, beatam quidem fuisse ab ipsa conceptione sua Virginem sanctissimam, imo beate conceptam; sed tamen beatior evaserit, ubi auctorem beatitudinis Filium Dei concepit. Hinc recte clamat mulier extollens vocem ex turba: “Beatus venter, qui te portavit!” Quasi dicat: o felix! o beata Mater illa, cuius tu, cum sis tam sanctus, uterum sanctificasti melius, etsi iam sanctus fuerit antequam te gestaret! Tuum quoque pectus beatum est, Dei Filium hodie continens. At pete, semper ut in eo maneat, quatenus semper esse beatus possis. 2. “Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt [illud] ” [Lc 11, 28]. Audi voces Christi Domini perorantis intra te atque sic te alloquentis: beatitudo tua posita est in meorum custodia verborum. Verba vero mea sunt, quae pii tibi libria, quae praecepta, evangelica mea consilia, quae tuae regulae loquuntur; quae denique tibi tuis amaioribus inculcantur. Ut enim olim per Moysen locutus Hebraeis sum, et mandata exposui mea; Ita nunc populo meo electo, meis famulis, religiosis nempe hominibus per eorum Superiores, ducesque Spirituales loquor, et meam aperio voluntatem. Qui ergo Superiores audit, quasi mea udiens beatus est. a in ms. erronee: “libir” O te plus quam beatum! si hoc in fundamento praesentem collocas beatitudinem! si tuos duces uti Deum audiasb, si illis, uti Deo pareas! [f.129v] b in ms. erronee (sec. contextum): “audeas”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==