665 recollectiones in totius anni solennioribus festis 2. “Vendit universa quae habet, et emit agrum illum” [ibid.]. Non inepte haec applicaveris Sanctae Annae, cuius uterum universis Deus praetulit creaturis, in quo omnium creaturarum prae- stantissimam reposuit Virginem; atque ut hac deinceps potiretur, suae quoque divinitatis oblitus erat, illam humanitati nostrae copulando. O vere hunc beatum ventrem dixeris, ex quo prodiit illa Virago[s], in cuius utero ipsa requievit Beatitudo. Sane felicior Arabia Felici66 fuit hic ager, in cuius meditullio, inventa est vena auri purissimi, tanto pretiosior, quanto inaestimabilior et Deo carior. Sed, tu, iam agrum tuum caelesti [f.128r] appara thesauro recipiendo, quo magis ditesces, si minus divitiarum mundi, id est saecularium cogitationum, sacram accedens mensam habebis. 3. “Vendit universa” [ibid.]. Quemadmodum qui thesauros absconditos in agro possidere gestiunt, agri illius comparandi causa multa amittunt et expendunt et quandoque meliorem pro ditiori mutant. Ita, si velis, anima mea, thesauros in agro sanctissimae Eucharistiae absconditos acquirere, vendere debes omnia, quae habes, iubente sancto Doctore: “Relinquea omnia, et invenies omnia”.67 a “Dimitte” (ICK) Exuendus ergo tibi proprius amor, si divino vis inflammari; abicienda propria voluntas, si divinae vis conformis esse. Denique totam te abneges necesse est, si totum possidere cupis Christum, inaestimabilem caeli thesaurum. Post Sanctissimam Communionem 1. “Inventa autem una pretiosa margarita” [Mt 13, 46]. Inquire ex te, quas gemmas e thesauro hoc, quem tibi Deus hodie in sacra mensa aperuit, decerpsisti: an aliquam virtutum, puta 66 “Arabia Felix – nazwa wprowadzona przez Rzymian; w starożytności i w średniowieczu określano nią żyzną, pod.zach. część Płw. Arabskiego ..., przeciwstawiając ją pozostałej, putsynnej i nieurodzajnej części półwyspu, zwanej Arabia Petrea” (Rościszewski M., Arabia Felix, in WEP 1, 325.) Arabia – “Felix Felix..., in qua ... avis Phoenix reperitur, et thus, et sardonyx gemma nascitur” (SLL, s.v. Arabia). 67 Thomas à Kepis, De Imitatione Christi, p. 265 (Lib. III, Cap. 32, n. 5).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==