Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

666 inspectio cordis devotionem, resignationem, humilitatem acquisivisti? Sunt hae quippe gemmae, quibus animas devote se sumentium condecorat Iesus. Ac uti mercatores elapsis mundinis tam expensas, quam lucra solent ad calculos revocare, sic tu debes animadvertere, quod lucrum fueris ex sacra Communione consecutus. Gemmam aliquam ibi reperisti? custodi illam. 2. “Elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt” [Mt 13, 48]. Discute profundo iudicio hanc de piscibus paroemiam et memoria repetens electionem piscatoris in Summum Apostolorum Ecclesiaeque Principem, piscibus collatos esse hic a Magistro Veritatis homines contemplare. Quemadmodum igitur piscatores malos foras eiciunt, bonos in vasa recondunt pisces, ita Supremus ille rerum Arbiter cum omnibus mortalium facturus est, iustos in caelestis domicilia Regni secum recipiendo, impios ad tartara detrudendo. Tu, quos inter hodie recenseris? profecto si studium virtutum, si emendationis [f.128v] desiderium in te sentis, plaude: non inter reprobos computandus es. Enim vero te iam sibi electum Deus adscivit, ponens signaculum supra cor tuum, seipsum. In Festo Dedicationis Sanctae Mariae ad Nives Ante Sanctissimam Communionem 1. “aLoquente Iesu ad turbasa” (cf. Lc 11[, 27]). a-a revera sunt verba auctoris, in Evangelio autem pericope de muliere vocem extollente praeceditur verbis: “cum haec diceret” (BSV) Considera, tanto flagrasse Christum Dominum desiderio animarum lucrandarum, ut nullum conventum hominum praeterierit, quem salutaribus dogmatibus non instruxisset. Etiam tibi nullam occasionem lucrandi proximi omittendam esse cogita; proindeque quoties cum aliis maxime saecularibus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==