664 inspectio cordis At aliam longeque diversam ab hac suis aeternus Rex dictat ethicam et legem praefigit: “Qui,” inquit, “voluerit inter vos primus esse, erit, vester servus”. Quasi dicat: praelatos servorum meorum non tam rectores dominosque esse decet, quam ministros et servos. Ego enim ipse non veni “ministrari, sed ministrare” [Mt 20, 28]. Atque hoc idcirco, quod in una libera hac servitute, tres virtutum praestantissimae, subiectio, humilitas charitasque contineantur. [f.127v] 3. “Possumus” [Mt 20, 22]. O felices Apostolos, qui tantum animi habuere, ut generose asseruerint, posse a se calicem Domini exhauriri. Tu vero, quam debilis in mortificationibus subeundis es! quam nihil mentis habeas aliquid amore Christi patiendi! quam ad minima adversa turpiter contremiscas! licet haud ignores, neminem possessurum bona caelestia, qui non aequo tulerit animo huius mala mundi: neminem ad refrigerium nisi per aquam et ignem perventurum. Verissimumque axioma esse: “Si exceptus es a passione flagellorum, exceptus eris a numero filiorum”. Age, ipsam cum fortitudinem intra tuum pectus retines, dic iam: “Omnia possum in eo, qui me confortat” [Phil 4, 13]. In Festo Sanctae Annae Aviae Christi Domini Ante Sanctissimam Communionem 1. “Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro” (Mt 13[, 44]). Considera, agrum hunc esse Beatae Annae uterum, thesaurum Virginem Sanctissimam, qua nihil in orbe et caelo pretiosius. Unde conice praestantiores angelos custodiendo huic agro fuisse locatos, quemadmodum optima custodia solent illum sepire divites locum, in quo eorum thesauri sunt reconditi. Disces deinde, tu, qua potes maiori diligentia concessas tibi a Deo dotes, et gratias, qui sunt nobilissimi thesauri, custodire, ne scilicet a vana gloria, fure, sublegantur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==