663 recollectiones in totius anni solennioribus festis 3. “Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?” [ibid.]. Considera Servatorem his verbis expresse nobis indicasse, Regnum caeleste et omnem honorem eius, in multa patientia situm esse; atque praedestinatorum numerum ex illis componi, “quos”, testante Apostolo, “Deus praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui” [Rom 8, 29]. In quo testimonio hic omnino sensus [f.127r] latet: qui instar filii Dei cum omni resignatione calicem afflictionis et suscipiunt et bibunt; qui pro benefactis mala recipiunt, qui accusantur et condemnantur iniuste, qui gratis odio ludibrioque habentur, qui quos- cunque contemptus, adversitates, labores, tribulationes, cruces, persecutiones hilari animo amore Christi, ad imitationem Christi sustinent, hi caelesti gloria potientur et cohaeredes erunt filii Dei. Ad quietem igitur te non dispone, sed potius ora venturum ad te Dominum, ut animam tuam praeparet ad tentationem. Post Sanctissimam Communionem 1. “Quibus paratum est a Patre meo” [Mt 20, 23]. Expende per ipsum Patrem aeternum veris Christi Domini sectatoribus in illo felicissimo Regno domicilia esse parata. Unde adverte quanti aestimet illos caelestis Pater, quos constanter suo Filio adhaesisse noverit. Simulque considera: quanta felicitas miseros in caelo maneat; quantum gaudium afflictos; quae praemia Christi cooperatores, quos hic sibi cohaeredes Regni caelestis adscivit. Et siquidem socios habet in mundo afflictionum, habebit in caelo consolationum; si hic habet socios laboris, habiturus ibi est quietis; si denique habet socios persecutionis, habebit etiam beatitudinis. 2. “Qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus” [Mt 20, 27]. Considera, quod caelestis Magister, contrarium vivendi modum tenere suos doceat et velit, illi, qui in mundo receptus est. Mundi principes nulli amant deservire et contemptui ducunt, si quidpiam suis subditis praestent obsequii.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==