662 inspectio cordis inquit, “ut ego conicio, quoniam super duodecem sedes sessurosb audierunt, primatum huius consessus impetrare; et praeponi quidem se ceterisc sciebant, Petrum vero sibi praeferri formidantes, dicere ausi sunt: Dic, ut unus a dextris, alter a sinistris sedeat”64. a in ms. erronee: “Hieronymus”, uti patet ex introductione Cornelii à Lapide at textum ab eo allegtum: “Occasionem huius petitionis sagaciter dat S. Chrysostomus:” Est textus quasi idem ac infra allegatus Hieronimoque adsciptus b add. “discipulos” CLCE) c add. “praeterquam Petro” CLCE) Ambitionis autem istius causam affert; quod nondum suscepissent Spiritum Sanctum.65 Itaque, tu, cum Dominum accedis, cautior esto in tuis exponendis postulatis; eaque solummodo pete, quae non temporalia commoda, sed aeternam salutem concernunt. 2. “Nescitis, quid petatis” [Mt 20, 22]. Perpende magna prudentia a Salvatore petacem hanc cum filiis matrem expeditam esse. Spectabant caeteri discipulorum et expectabant responsum, quod daturus erat ambitiosae consanguineorum postulationi, cum ille, ne ullam in eorum animis moveret suspicionem, nihil in se humani affectus erga fratres manere ostendens, divine plane respondet: “Nescitis, quid petatis”: arguit scilicet ambitiosam petitionem. Sed te simul vult docere, quo debeas affectu intentioneque aliis benefacere et erga homines affici: nimirum nullam habendo consanguinitatis aut sympathiae rationem, sed iustitiae ac charitatis. 64 Chrysostomus, textus uti allegatus in Cornelius à Lapide, op. cit., t. II: in S. Mattaeum, p. 140. Notanda est versio latina sat diversa huius textus S. Chrysostomi in PG 58, 619: “Volebant autem, ut ego arbitror, quia audierunt, ‘Sedebitis super thronos duodecim (Mt 19, 28)’, primum consessum impetrare. Sciebant porro se alios antecedere; timebant vero Petrum, ac dicunt: ‘Dic ut sedeat unus a dextris tuis, et unus a sinistris’” NB: Commentum S. Hieronymi super Mt 20, 20 est omnino diversum; cf. in CChrL 77, 177. 65 Chrysostomus, in Mt hom. 65/66: PG 58, 619: “At nemo turbetur, apostolos sic imperfectos videns. Nondum enim crux advenereat, nondum Spiritus gratia data est. Si velis autem ipsorum virtutem ediscere, post haec illos considera, videbisque ipsos omni morbo animi superiores. Ideoque enim illorum imperfections revelat, ut postea scias quales ex gratia facti sint.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==