661 recollectiones in totius anni solennioribus festis ardore semper et nunquam comburi; sitire te semper et nunquam satiari! O Deus! da, ut vere amando te et ex puro amore tibi serviendo, tandem aliquando suavissimum intonem canticum amoris, in beatissima regione Tuae visionis: “Inveni quemdiligit anima mea: teneboa eum, nec dimittam” [Cant 3, 4] in aeternum. a “tenui” (BSV) 3. “Vade in pace” [Lc 7, 50]. Considera, quod postquam peccatricem poenitentem Servator noster a pharisaicarum linguarum aculeis propugnasset a septemque daemoniis, quae capitalia septem peccata dicenda sunt, liberasset, in pace tandem dimisit illam et omnem in posterum securitatem ei providit. Tecum non aliter hodie processum est. Quid enim aliud ad divinam mensam propter innumera peccata attulisti? Et ecce his, qua- si vinculis dirissimis, exsolutus inde redis. Quid, praeter amarorem cor tuum gestavit? et en iam dulcedine repletum est. Tenebris involutus multorum defectuum eo procedebas: inde sole amictus quasi vestimento regrederis. Bello interno agitatus sacram petiisti synaxim; hac sumpta pace dulcissima potitus es. O quas Deo persolves tanto pro munere grates? Dilige multum, dilige perfecte, dilige constantissime. [f.126v] In Festo Sancti Iacobi Apostoli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei [...] adorans et petens” (Mt 20[, 20]). Vide non sine magna adoratione supplicantem pro filiis matrem, tamen patientem repulsam. Causa est, quod peteret ea, quae cuiusdam excellentiae praeseferabat appetentiam quodque motivum orationis ex mala passione oriretur. Ut enim sapiens observat Chrysostomusa, principatum caelestis Regni intendebant per matrem filii Zebedaei impetrare: “Volebant,”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==