659 recollectiones in totius anni solennioribus festis 2. “Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? ” [Lc 7, 49]. Considera, non admiratione correptos, sed invidia repletos Pharisaeos interrogationem de Christo instituisse et quis esset indagasse. Fecit enim hic, quod illi fecisse non potuere: dimisit peccata, quae illis dimittendi defuit authoritas; quinimo ipsi, uti scelestissimi, peccatorum indigebant remissione. Tu in contrarium statue, omnium admiranda facta laudare, non convellere peccatoribusque compati, iuxta illud divi Pauli: “Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi” [Gal 6, 2]; quandoquidem ipse simul opus habeas divina misericordia, cuius obtinendae gratia Dei hodie sub specie panis latentis accedis Maiestatem. 3. “Remittuntur ei peccatamulta, quiaa dilexit multum” (Lc 7[, 47]). a “quoniam” (BSV) O diem omnium dierum felicissimam et maximis gaudiis refertissimam! Sive enim caelum inspicias, hoc, vel ipso caelesti Rege teste, maxime laetatur: maius est gaudium, inquit aeterna Veritas, “super uno peccatore poenitentiam agente”, (in caelo scilicet) “quam super nonagintanovem iustis” [Lc 15, 7]. Vix igitur concipias caelitum gaudium, quod ex conversione peccatricis Magdalenae percepere. Sive iterum suspicias terram, haec quoque non minori laetitia exultat, videns iam sibi missum esse verum Messiam, qui non venit salvare iustos, sed peccatores. Habens inauditum divinae bonitatis exemplum, quae maximam urbis Ierosolymitanae peccatricem, tanta suscepit ad se revertentem miserationis magnitudine, ut non solum illi peccata remitteret universa, sed etiam defenderet illam ab invectivis Pharisaicis. Quis hic peccatorum desperet, expendens a Iesu non modo facillime vere poenitentibus dimitti scelera, sed etiam peccatorum suscipi defensionem. Profecto merito saepius inclamat Propheta: “Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in aeternuma misericordia eius” [Ps 105, 1]. a “saeculum” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==