658 inspectio cordis 3. “Mittent eos in caminum ignis” [Mt 13, 50]. Considera, infelicissimos esse vel ex ea solum causa animas damnatorum, quod ob leves, fluxas brevissimasque voluptates, aeterno addicentur igni: quo tantopere cruciabuntur, ut, si daretur uni damnatorum ad vitam redeundi facultas et agendi poenitentiam, utique libentissime eiusmodi poenam subiret, ut corpus illius quotidie scinderetur et concresceret, etiam per mille annos, modo infernales illas flammas tormentaque posset evitare. Te beatum, qui minima mortificatione cum gaudio suscepta, et exercita, queas ab illis cruciatibus aeternis liberari; contra stultum, si nolis hic pati, ut in Styge non patiaris. In Festo Sanctae Mariae Magdalenae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix” (Lc 7[, 37]). Perpende divini verbi, simul et amoris in diva Magdalena effectum; quae ubi Iesum praedicantem audivit, tam vehementi amore Dei tacta est, ut acceptis unguentis pretiosissimis ad pedes illius provoluta, lachrymis eos lavaret, delicatis olim crinibus abstergeret, balsamo, sive nardi pistici oleo non minus fragranti, quam pretioso inungeret, in consessu multorum hominum, praesertim inimicorum Christi Pharisaeorum, memor delicti, oblita proprii honoris; nihili faciens sui aestimationem, magni aestimans divinam miserationem et animae a septem spiritibus immundis atque adeo ab ipsa damnatione aeterna, liberationem. O quammulta habes, quae ab hac publica, seu publice iam poe- nitentiam agente peccatrice discas! Seriam conversionem, veram submissionem, tui contemptum, Dei reverentiam, et amorem, peccati odium, detestationem, confessionem, salutis [f.125v] desiderium, vitae emendationem et non perfunctoriam poenitentiam. I, ergo, perge ad Iesum prostratusque in terram dic: Salvator clementissime, provolvor ad pedes tuos cum Magdalena et cum publicano percutio pectus meum. Esto propitius mihi infelici peccatori.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==