657 recollectiones in totius anni solennioribus festis Atque tibi parendum est mellifluo Doctori monenti: “Pretiosamb cesse divinae consolationis gemmam, sed non dari omnino cadmittentibus alienam”61. b “Pretiosa” (PL) cc “siquidem divina consolatio est, nec omnino tribuitur” (PL) Hinc est, quod, licet recenter a sacra mensa rediveris, nullam tamen supernae dulcedinis affluentiam sentias; quia curiosis tuum cor, et utinam praecise non malis, oblectationibus implere satagis. O si bonus rerum aestimator es! vende omnia, et eme hanc pretiosam divinae consolationis, gemmam; qua habita, omnino ditissimus fueris. Hinc est, quod, licet recenter a sacra mensa rediveris, nullam tamen supernae dulcedinis affluentiam sentias, quia curiosis tuum cor et utinam praecise non malis, oblectationibus implere satagis. O si bonus rerum aestimator es! vende omnia et eme hanc pretiosam divinae consolationis gemmam; qua habita, omnino ditissimus fueris. 2. “Separabunt malos de medio iustorum” [Mt 13, 49]. Considera, te cum iis divino iudicio adstiturum, quibuscum societatem inter vivos habueris. Unde, si impuris, iracundis, gulosis fastuosisque in horrendo illo tribunali [f.125r] non vis immisceri damnatus, eorum non solum conversationem, at vitia quoque fuge. Iuvet te potius societas et imitatio iustorum, id est, obedientium, mortificationibus deditorum, humilitati, paupertati, modes- tiae, patientiae, caritati puritatique animi studendium, ut inter illos iudicandus compareas et sursum in aera, in caelestem Patriam rapiaris. At hodie, maxime et unice converseris cum Christo, quem suscepisti, ut ille te inter iustos admittat et ad regni sui hereditatem adsciscat. 61 Bernardus, Ganfridi Abbatis Declamationes ex S. Bernardi Sermonibus: PL 184, col. 472 (n. 309). In margine S. Bernardus citatur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==