Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

656 inspectio cordis garitae comparasse. Dicit enim hominem quaerendis insistentem margaritis, una earum inventa pretiosa, omnem suam possessionem vendidisse, et hanc emisse. Quis ille negotiator est, nisi qui Regnum caelorum quaerit instantius christianus? Et reperto modo illud consequendi, nimirum divina vocatione quasi gemma pretiosissima, illico vendit omnia sua et denique seipsum instar mancipii religiosae vitae iugo mancipat, ut hac gemma incomparabilis precii, vocatione inquam sua gaudeat et secundum eam salvetur. O te beatum, qui hanc unam pretiosam invenisti margaritam! sed beatiorem futurum, si hanc non perdideris, aut non maculaveris contrariis tuo statui defectibus. 3. “Elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt” [Mt 13, 48]. Considera, nemini Deum causam praebere damnationis, atque adeo unumquemque nostrum suae salutis, vel aeternae mortis auctorem esse. Sentis enim quid hic de salvatis, quid de damnatis caelestis Veritas dicat: “Elegerunt,” inquit, “bonos in vasa, malos autem foras miserunt”. Quasi vellet hanc sententiam pronunciare: omnes boni salvabuntur; omnes mali mittentur in ignem aeternum. Quodsi omnis homo per se, non auctore Deo, malus est, – malum enim Deus, qui summa bonitas est, facere non potest, – ipse se malitia sua condemnat. Fuge, tu, malum, operare bona in vita tua; et procul dubio sempiternam salutem amittere non poteris. Post Sanctissimam Communionem 1. “Inventa autem una praeciosa margarita, [...] vendidit omnia [...], et emit illama” (Mt 13[, 46]). a “eam” (BSV) Considera, per pretiosam margaritam, divinam consolationem intelligi, cuius acquirendae nullus alius modus est, nisi ut vendas tua omnia et emas illam: videlicet, omnibus valedicas aliis delectationibus, omnia solatiola vana respuas necesse est, caelestibus abundare solatiis cupias.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==