655 recollectiones in totius anni solennioribus festis 3. “Benedicta tu inter mulieres” [Lc 1, 42]. Ecce Elisabeth Spiritu sancto repletur, nec tamen ideo supra Virginem sanctissimam elevatur, sed inferiorem se illa statuit, cum benedictam et sanctissimam inter mulieres praedicat. Hic nempe Sancti Spiritus effectus est, alios non detractionibus sed laudibus afficere adscribereque illis bona, quibus pleni sunt, non ex invidia denegare. Hoc est possessi a Domino cordis indicium, si in alienas laudes effunditur, suarum oblitum. Disce tu, (exempta tamen adulationis specie) aliorum celebrare virtutes, abscondere vitia et excusare; sic Spiritu Sancto plenum te esse putaveris. In Festo [Sanctae] Margarethaea[s] Virginis et Martyris a nomen Sanctae desumptum forsan a lingua Germanica “Margareta”, sed hodie magis communis lectio huius nominis in lingua Latina est “Margarita” Ante Sanctissimam Communionem 1. “Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro” (Mt 13[, 44]). Considera, qualiter te docet Magister caelestis abscondere cae- lestia dona, quando caelorum Regnum thesauro abscondito in agro comparat. Nempe uti inventus thesaurus ab inventore celatur et nemini demonstratur, ut hic eo non privetur, ita divinae munera liberalitatis, quales sunt virtutes, talenta, gratiae sunt occultandae, ne scilicet videns eas ostentari a nobis fur tartareus, iis nos spoliet; vel ipsum Numen, advertens nostram iactantiam in ipsis eas nobis adimat. Quoties ergo hunc thesaurum inveneris, absconde, cela, non ostenta. [f.124v] 2. “Inventa autem una pretiosa margarita”, etc. [Mt 13, 46]. Considera pro solenni suo more Iesum parabolice loquentem pulchra similitudine usum religiosam vocationem pretiosae mar-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==