652 inspectio cordis O quam stolidi et infelices ac miseri sunt illi, qui volupe habent iis oblatrare, eorum vitam moresque infestare ac insectari, eos nihili aestimare, quibus solvendi atque ligandi pontificium a Deo traditum est! Disce tu illos atque stude instar caelitum, imo amplius vereari. 3. Considera statum hodiernorum Apostolorum, ante eorum vocationem. Nimirum alterum fuisse piscatorem, alterum persecutorem. Tamen (o Dei bonitatem, sapientiam, consilium!) ex Saulo Paulum, [“]vas electionis[”] [Act 9, 15], Doctorem Gentium, mag- num Apostolum; ex illo piscatorem hominum55, Petram Ecclesiae56, Principem Senatus Apostolici, caeli Ianitorem57 creavit. Traxit Paulum in vinculis charitatis; firmavit Petrum gratia revocationis; utique mundi principes potentissimos, amplissimos proceres, maximos peccatores tradidit convertendos; utrumque constituit Principem super omnem terram. Sic scilicet infirma Deus eligit, ut fortia confundat58. Applica, tibi par exhibitum esse beneficium, tam in vocatione religiosa, quam ad hodiernam Communionem admissione. In Festo Visitationis Beate Mariae Virginis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Exurgensa Maria” etc., (Lc 1[, 39]). a add. “autem” (BSV) Exurgit Maria iter ad Elisabetham[s]b factura hanc ob causam ut inferiorem iuvet, cognataeque maxima praestet officia charitatis. b “Elisabeth” est nomen indeclinabile 55 Cf. Mt 4, 19; Mc 1, 17. 56 Cf. Mt 16, 18. 57 Cf. Mt 16, 19: “Et tibi dabo claves regni caelorum”. 58 Cf. 1 Cor 1, 27.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==