651 recollectiones in totius anni solennioribus festis Post Sanctissimam Communionem 1. “Tibi dabo claves regni caelorum” [Mt 16, 19]. Considera, magnae fuisse Dei providentiae, sapientiaeque, quod peccatorem Petrum, a quo fuit abnegatus, supremum caput Ecclesiae, christianarum cohortium Ducem, Vicarium suum constituerit; non Ioannem innocentem vel Iacobum iustum. Nempe tali fuit opus nobis Pastore, qui sciret errantibus oviculis ignoscere easque ad ovile Christi, cum poenitentiae documenta ostenderint, admittere benignissime. Quandoquidem lapsus olim ipsemet noverat, quanta sit in homine ad delinquendum promptitudo, quae ad labendum facilitas, quae cum surrexerit agendi bene voluntas. Unde tu disce, condolendum esse peccatoribus magis, quam irascendum, cum divinae providentiae norma sit, etiam iustos, perfectionisque cupidissimos viros, etiam aliis praepositos, vel tentari graviter, vel denique cadere permittere, ut resipiscentes alios iuvent et non ignari malorum miseris discant succurrere. Quin tibi sciendum est, peccata aliquando esse remedia salutis, aut media. “Multis utilius est”, ait quidam, “ut non penitus tentationibus carent, sed saepius impugnentur”; (et quandoque cadant) “ne nimirum securi sint, ne forte in superbiam eleventur”54. [f.123r] 2. “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis” [Mt 16, 19]. Considera, maximam potestatem a Domino his verbis tam divo Petro, quam eius legitimis successoribus atque adeo sacerdotum cuivis concessam, potestatem plane divinam. Cum enim solius Dei sit peccata dimittere, quis non putet divinum esse, quod divus Petrus, illiusque successores et horum cooperatores eadem remittant? et cum secus illis placuerit, secus faciant? Hac profecto ratione Deus iisdem totum sese poene commisit gubernandum, siquidem, quod illi hic voluerint, ille velit in caelo; quod statuerint in mundo, sit ratum fixumque in Divinae Triados concilio; et e contra. 54 Thomas à Kempis, De Imitatione Christi, p. 58 (Lib. I, Cap. XX, n. 19). Allegatio in margine citatur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==