Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

650 inspectio cordis dio, quam ferventi mortificatione. Hinc sapiens: “In malevolam”, inquit, “animam non introibit aspiritus sapientiaea, nec habitabit in corpore subdito peccatis” [Sap 1,4]. Quemadmodum igitur amentis est terrenam caelesti praeponere scientiae, ita minime prudentis appetere misteriorum Dei cognitionem, neque tamen propter eam assequendam studere mortification. a-a “sapientia” (BSV) Cum primo Apostolorum Principi deitatem Christi non caro et sanguis revelavit, alter, ut assequatur caelestia: “Castigo,” ait, “corpus meum, et in servitutem redigo” [1 Cor 9, 27]. [f.122v] 3. “Tu es Christus, Filius Dei vivi” [Mt 16, 16). Considera, divi Petri constantiam, qua Christum Dominum profitetur esse FiliumDei vivi, cum illum adversarii filium appellarent fabri51 et in principe daemoniorum Belzebub eiicere daemonia affirmarent.52 Videlicet hinc docemur, non esse nobis unquam, etiam cum temporalis vitae periculo, a veritate recedendam; neque timide honorem gloriamque Dei promovendam. Quod enim de dilectione Dei cecinit Salomon53: “Fortis est ut mors dilectio” [Cant 8, 6], hoc de confessione eiusdem sentiendum: nimirum eam debere esse fortem adeo, ut ne morte quidem ab ea deterreamur. Quodsi tum maxime Deum homo confitetur, cum gloriam illius curat mandataque implet, vide, quanta tibi in his adhibenda constantia est. Quanquam poteris hunc fortissimum divinae confessionis actum exercere, si Iesu Christi veniens hodie inmisterio plenum aspectum cum affectu exclamaveris: “Tu es Christus Filius Dei vivi”. 51 Cf. Mt 13, 55. 52 Cf. Mt 9, 34; 12, 24. 53 “O autorze Pieśni nad pieśniami [Pnp] nic nie wiemy. Autorstwo Salomona dziś już nie ma zwolenników” (BT, 746: introductio ad Pnp).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==