649 recollectiones in totius anni solennioribus festis 3. “Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Deusb misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei” (Lc 1[, 58]). b “Dominus” (BSV) Considera concursum amicorum, familiarium vicinorumque ad Elisabetham: laetitiam eorundem, applausus, gratulationesque cognatae, amicae ac vicinae suae factas, ideo quod sterilis peperisset. Ah! quando tu fratres tuos vicinosque, proximos ac denique sanctos caelites pari gaudio recreabis? Ah! quando pulsa sterilitate paries? quando virtutum constanti exercitio, bonorum operum frequentia, copiosa mortificationis ubertate, quasi quodam non sterilis animi faetu solatium communitati caelestique curiae afferes? Vae! si sterilis esse nunquam desinas! vae! si non parias! In Festo Sanctorum Petri et Pauli Apostolocum Ante Sanctissimam Communionem 1. “Quem dicunt homines esse Filium hominis?” (Mt 16[, 13]). Considera, Dominum non fuisse patre homine, sed Deo natum; tamen existimatum fuisse Filium hominis, filium Ioseph49. Sic scilicet humanus intellectus caligat, ut quae divina sunt humana putet esse. Verum Petrus caeteris illuminatior erroneam sustulit de Iesu opinionem, quando illum vivi Dei Filium esse asseruit; pro qua confessione principatum Ecclesiae consecutus est.50 Te quoque decet simili cum fide sacram accedere mensam et sub specie panis latentem Christum, verum Deum et Hominem profiteri. Quantum nimirum eo fidei afferes, tantum inde munerum relaturus es. 2. “Quia caro, et sanguis non revelavit tibi” [Mt 16, 17]. Considera ineptos esse ad percipienda caelestia, qui in carne et sanguine volutantur resque divinas non tam diligenti concipi stu49 Cf. Lc 3, 23; Io 6, 42. 50 Cf. Mt 16, 16-19.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==