Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

648 inspectio cordis Christus enim non alio fine humanam assumpsit carnem, nisi ut salvum faceret, quod perierat. Hinc poenitens Rex iratum Numen placare sibi volens, non aliud adhibet medium, quam peccatores convertendi propositum. “Docebo”, ait, “iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur” [Ps 50, 15]. Excita in te atque in dies augeri cura, hoc perfectissimum lapsos convertendi desiderium, quod dum intendis, ipse prius ex toto corde ad Dominum convertaris. Post Sanctissimam Communionem 1. “Eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant” [Lc 1, 20]. Considera, quam vehementer incredulitas, haesitatio dubitatioque in rebus divinis Deo displiceat, quandoquidem propterea Zachariam puniens. Usum ipsi linguae ademit, quod Angelicis verbis, non aeque ac debuit crediderit. Proinde tibi in rebus fidei minime haesitandum esse persuade; quin etiam inmandatis maiorum exequendis discursummentis omnem vita, sed ea simplici fide excipe, simplici adimple obedientia. 2. “Et ipse praecedet ante ipsuma” (Lc 1[, 17]). a “illum” (BSV) Considera, quod quemadmodum mareschalli reges anteire soleant, ut amota turba, venientibus iter apertum sit, ita Divus hic anteambulo Christi mareschalli munus obivit, ut immortali Regi ad mortales venturo sterneret viam. Unde se Vocem clamantis in deserto appellavit48: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” [Lc 3, 4]. Tu illos instinctus, qui te ad rigorem vitae, ad poenitentiam, ad strictiorem perfectionis viam provocant, Mareschallos esse venturae in te divinae gratiae iudica illisque omnino pare. [f.122r] 48 Cf. Io 1, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==