647 recollectiones in totius anni solennioribus festis natos in impoenitentia. Hinc adverte, quanta nobis opus est ius- titia, ut orantes exaudiamur. Vox quippe iusti precantis penetrat nubes47. Atqui hanc iustitiam in hoc sitam esse puta, ut sine peccato sis graviore, in gratia Dei existas: sicut fuisse divi Ioannis Parentes constat. “Erant autem iusti” [Lc 1, 6]. Si enim ab amico irato nihil impetraveris multo minus ab offenso Deo. Stude ergo te conservare in gratia, ut orationes tuae semper exaudiantur. 2. “Vinum, et siceram non bibet” (Lc 1[, 15]). Expende, quomodo Deus electurus in magnum praeconem filium Zachariae, futuram ipsius temperantiam et abstinentiam praedicat. Unde tu collige: neminem sine hac verum divini verbi posse fieri oratorem. Siquidem munus hoc requirit sapientiam, sapientia vero sine abstinentia non potest comparari. Quod si concionatoris proprium est, ut homines a vitiis ad virtutes pertrahat, ostendere prius id exemplo vitae suae debet, quod praedicaturus est verbo linguae. Melius quippe facta quam dicta docent, magis movent. Unde hac docendi suos discipulos methodo caelestis usus Magister: “Exemplum”, inquit, “dedi vobis, ut quemadmodum ego fecia, ita et vos faciatis” [Io 13, 15]. [f.121v] a add. “vobis” (BSV) 3. “Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum” [Lc 1, 16]. Expende fatue illos agere, et nondum vere illuminatos esse, qui amorem et zelum convertendi peccatores et a via perfectionis aberrantes vel flocci aestimant, vel non habent. Cum hoc opus sit inter prima praestantissimum, utpote, in quo tam Dei quam proximi charitas a qua tota perfectio pendet, continetur. Illos vero vere Christo Domino in salute animarum cooperari, qui perditos in semitam revocant aeternae vitae. 47 Cf. Eccli 35, 21.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==