646 inspectio cordis Non hic effectus est divini corporis; manna novi testamenti vitam confert se manducantibus, non mortem; salutem, non exitium; caelum non gehennam. Prorumpe tu hic in amoris actus et gratitudinis, perpendens, quod licet Hebraeos Deus prae caeteris gentibus elegisset atque dilexisset, non tamen illos tam salutari caelesti refocillabat cibo, quam christianos. 3. “Qui manducant b indignec, iudicium sibi manducantd” (1 Cor 11[, 29]). b add. “enim” (BSV) c “manducat” (BSV) d “manducat (BSV) Expende, quod, quamvis Servator vitam suum corpus et sanguinem sumentibus promiserit, nihilominus iudicium suum incur- suros, qui sanctissimum Eucharistiae sacramentum (sicuti alia) tractaverint indigne, per Doctorem Gentium inculcavit. Nimirum dare vitam communicantibus illius bonitatis est; [f.121r] sed eligere mortem, et interire, malitiae communicantium indigne adscribendum. Videmur hic illi similes aegroto, qui pharmaca salubria vertit in venenum, cum non sumit eo modo, quo debet: ita, licet vitam omnino certissimam habeat caro Christi, tamen eam indigne manducantes, vel statim a sacra mensa ad prophanam ingluviem vitiorum revertentes, iudicii fiunt et mortis rei. Conare, tu, ne te ad vana protinus post Communionem sacram convertens saluberrimam medicinam in dirissimum convertas aconitum. Sed simul hic exores Iesum, te ut ab indigna sui susceptione dignetur praeservare. In Nativitate Sancti Ioannis Baptistae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Exaudita est deprecatio tua” (Lc 1[, 13]). Considera, plurimos conqueri, quod eorum non exaudiantur orationes: verum inexauditae orationis in homine, non in Deo, causa reposita est. Nec alia causa, quam peccatum mortiferum, quam iniquitas. Deus enim peccatores non exaudit: puta obsti-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==