Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

645 recollectiones in totius anni solennioribus festis liberalitatis est argumentum, ut nullum a sacra tua mensa excludas, omnibus dicis: “Accipite”. Victus igitur tanta benevolentia et affectu invitantis, [f.120v] etsi [“]vir pollutus labiis ego sum [”] [Is 6, 5], aperio tamen tibi Deus optime os et cor meum, fiat mihi secundum verbum tuum. Post Sanctissimam Communionem 1. “Caro a mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus” (Io 6[, 56]). a add. “enim” (BSV) Bene Salvator verum esse cibum corpus suum et verum potum sanguinem suum affirmat. Sicut enim corporales cibi nutriunt corpus, et si ei subtrahantur, maceratur, ita Iesu Christi caro nutrit animas nostras; qua si non reficiantur saepius, languent, deficiunt, extenuantur. O vere verus hic animae cibus est! qui eam vivificat, sustentat, et praeservat a morte! Vere potus ille verus est, qui non solum habet extinguendae malarum rerum sitis vim, sed etiam abluendarum macularum, si quae a sacro tribunali confessionis abeunti animae per oblivionem adheserint vel negligentiam. O Servator mi! quid retribuam tibi pro mensa hac lautissima, pro convivio hoc exquisitissimo? Gratias infinitas ago tibi simulque precor humiliter, ut aeternitatis ingressurus viam hoc merear refici, armari sustentarique cibo et potu verissimo, saluberrimo, sanctissimo. 2. “Qui manducat meam carnem [...] habet vitam aeternam” (Io 6[, 55]). Considera longe salubriorema caelestem hunc cibum esse manna illo, quod Hebraeis in eremo caelitus datum fuit: quippe Rex psaltes historiam illam retexens: “Manducaverunt”, inquit, patres nostri manna, “et saturati sunt nimis” etc. Sed “adhuc escae eorum erant in ore ipsorum et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit” [Ps 77, 29. 30-31]. a in ms. erronee, secundum cnotextum, datur hic superlativus: “saluberrimum”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==