Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

644 inspectio cordis tur. Ex hoc thesauro peccatorum venia, poenarum indulgentia, vitae emendatio, mentis illuminatio, animae salus accipitur. Et quia nunquam deficit, ad consum[m]ationem saeculi nobiscum futurus est. O hoc solo felicissimam Dei veram Ecclesiam! I, tu, nunc et quidquid animo tuo libuerit ex hoc thesauro deprome. b “in ms. erronee: ”quos” (“dona” est verbum generis neutri, non masculini) 2. “Probet autem seipsum homo” (1 Cor 11[, 28]). Expende, praeparationem ad sanctissimam Communionem rem non solum utilem esse, verum de praecepto necessariam idque multis de causis: a. Quod sanctissima Communio sit caeleste convivium; atqui convivium adituri quomodo se non parant? b. Quod ibi sit in Eucharistia sacra verus Deus et Homo; quodsi reges non temere adeundi, multo magis Deus. c. Quod sanctissimum corpus Christi sit quaedam medicina animarum; sed sumpturis medicinam opus est bona praeparatione. d. Quod idem sit cibus delicatissimus, in quo si quis velit cae- lestem gustum experiri, mente recollecta sumat illum necesse est. e. Quod licet hic “panis” sit “vitae”, non omnes tamen eo [possunt ?] vivificari, si non praeparato animo illo vescantur. f. Quod omne divinum opus magna consideratione et animi praeparatione sit aggrediendum; quid vero sumptione divini corporis divinius? Ergo temere sacram non accede mensam; cogita quis, quem et cur sumpturus cibum sis. 3. “Accipite, et manducate” (1 Cor 11[, 24]). O amorem! o affectum! o liberalitatem, qua nobis, Iesu, corpus tuum dispensas! Ne miseri mortales nostrae vilitatis conscii vereamur tuae divinitatis participes fieri, ultro nos invitas. Ne viri pollutis labiis trepidemus sanctissimum epulum delibare, ultro animas. Ne maiestate deterriti dubitemus angelorum panemmanducare, “Accipite,” inquis, “et manducate”. Quoque maius amoris et

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==