641 recollectiones in totius anni solennioribus festis tamen innumera, turpissima, gravissima patrabam; licet viderem, cognoscerem, legerem, audirem, propter leviora suppliciis alios addictos aeternis; [f.119r] tamen quasi dormiens et tanquam crapulatus a vino sceleribus e meis non expergiscebar, nec redibam ad te vocatus, illectus, territus? Insuper tua misericordia viam probitatis ingressus, quoties erravi? quoties deviavi? quam stulte! quam turpiter! quam pertinaciter! quam duriter! O duritiam cordis mei! quam cum mihi mea, te stimulante, conscientia exprobrat, confundor et expavesco magnummihi timorem generantibus peccatis meis. Sed quid tandem cum duro facies? O Bonitas, o mansuetudo! Agnus immaculatus es, o Iesu! Agnus es ad occisionem sine querimonia ductus; igitur (quod spero, quod confido, quod supplex humilisque peto) auferes duritiam cordis mei, cum illud in hac sancta, admirabili, amore et clementia plena Communione corpore tuo sanctissimo nutries et refocillabis sanguine. Et sicut durus adamas nonnisi haedino sanguine rumpitur46, sic tu, agnelle Dei mystice, cruore tuo meum cor aspergens emollies, duritiamque ipsius confringes. Age hoc, Iesumi, nemihi duritiammeam in aeternumconscientia mea exprobret: ne mihi dicat: quod noluerim emendare, cum tempus habuerim. Ac licet indignum me censeam ulla tua gratia tanquam peccator; tu dignus es eammihi conferre tanquam Salvator. Spero igitur gratiam, spero salutem; quia te, Domine, sumere desidero, qui gratia, et salus es; ille inquam es, qui discipulorum duritiam exprobrasti, illos tamen in Regnis caelestibus collocasti. Post Sanctissimam Communionem 1. “Euntes in mundum universum praedicate Evangelium” [Mc 15, 16]. Considera, quam bono, quam pio servis Domino; qui postquam defectus arguit, modum eos compensandi protinus ostendit. Ecce enim Apostolorum incredulitatem, et duritiam cordis increpabat, 46 “Adamantem, infragilem omni cetera vi, sanguine hircino rumpente” (FLL, s.v. Adamas). Cf. etiam: SLL, s.v. Adamas: “lapis ... durissimus credatur, et nulla vi domabilis ..., hircorum calido sanguine dissolvitur”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==