Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

640 inspectio cordis nisi ut excusso veteri fermento malitiae perfectior in quaque virtute existas et constanti animo quaevis adversa tibi obvenientia perferas: quia per ignem et aquam transitur ad refrigerium45. 2. “Exprobravit incredulitatem eorum” [ibid.]. Sicut Praeceptor discipulum, Superior inferioremmerito arguit, quando non videt ab eo fieri illa, quae ipsi saepius inculcavit, ita merito Dominus Apostolos reprehendit, quod cum toties eumpost Resurrectionem vidissent, non parvo tempore cum eo ante obitum fuissent conversati, viderent miracula quae fuit operatus, audirent verba, quibus indicavit a mortuis se rediturum fuisse, templumque sui corporis a Iudaeis dissolutum triduo restauraturum, nihilominus non credebant eis, qui eum surrexisse renunciabant. O quam te quoque Salvator in hodierna Communione iuste corripiat! quod cum tantum gratiae, luminis, favorum ab eo receperis; cum tot annorum spatio conversationis illuminationisque causa eum accedas; cum tibi praemia bonorum, poenae malorum non sint ignotae; cum tot illius miracula vel legeris vel spectaris; cum graves, quibus se puniturum imperfectos protestatus est, minas audiveris et habeas exploratas, nihilosecius tepidior es omnibus iis, qui vel hodie primum ad Deum sunt conversi; nec te infernalium tormentorum pavor, nec caelestis amor gloriae stertentem in sordido vitiorum, passionum, imperfectionum fimo valet excitare. Time, ne iam non exprobretur tua icredulitas, sed puniatur. 3. “Et duritiam cordis” [ibid.]. O anima mea! quid audis? cum discipuli capto Iesu fugam rape rent, nihil audiverunt exprobrationis; cum vero is ad gloriam non passionem festinat, exprobrat incredulitatem eorum, arguit cordis duritiam. Nimirum habebas tum, Iesu optime, respectum fragilitatis, credo, ac pusillanimitatis, cum fugerent invisam, et insperatam tragaediam. At nunc pati non potes duritiam, cumvisis non credunt. Ah! quomodo, Salvator mi, meam perfers et perferes, aut quo- modo perferebas? cum, licet scirem te peccato infensissimum, 45 Cf. Ps 65, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==