639 recollectiones in totius anni solennioribus festis eodem petere Domino: non quo loco te sit in Regno suo locaturus, sed qui maxime defectus ei displicent in te? Quod si tam prudenter audax non fuisti, nihilominus scito, superbiam displicere summe Deo ceteris prae defectibus et saluti tuae summopere obstare eandem. Quandoquidem divina vox et edictum est, nonnisi humiles instar parvulorum caelos intrare. 3. “Ne contemnatis unum ex [...] pusillis” [Mt 18, 10]. Considera, nunquam te habere iustam causam quempiam contemnendi, tametsi ineptissimus sit. Quamvis enim habeas ipse talenta multa, numquid haec tua sunt? num per datorem a te recipi quovis momento non possunt? Saepe fit ut effuso e vasis vino aqua ad eadem infundatur. Si igitur vasa gloriari non possunt quod praestantissimum vinum ad momentum contineant, paulo post faeces comprehensura; quomodo tu iactaberis et alium contemnes, quod [tu] multis, ille nullis Dei donis affluat? Siquidem bona tibi recepta illi mox conferri possunt. Vasa sumus; liquor talentorum ac virtutum quem continemus, aut mutari in faeces vitiorum potest, aut effundi Numinis ad arbitrium. Nullis ergo bonis extollamur, nullum aspernemur ex pusillis. In Festo Ascensionis Domini Ante Sanctissimam Communionem 1. “a Apparuit illis [...]a Iesusb” (Mc 16[, 14]). a-a “illis [...] apparuit” (BSV) b om. “Iesus” (BSV) Considera saepius a Resurrectione sua Christum Iesum discipulis apparuisse, tum ut rudes adhuc et imperfectos in fide perficeret, atque confirmaret, tum ut eos visionibus et alloquiis suavissimis ad multa suo pro nomine patienda animaret. Neque tibi alia de causa tam frequenter sanctum convivium instruit [f.118v] seque tibi divinissimo prorsus modo communicat,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==