Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

638 inspectio cordis 3. “Quia angeli eorum [...] vident faciem patris mei, qui in caelis est” [Mt 18, 10]. O bonum et clementem Dominum, qui Infantiam sic extulit, ita collaudavit! o felicem infantiam, quae talem meruit habere Patronum et Praeconem! Nimirum scire debes, illis semper Deum patrocinari, qui se vel propter simplicitatem nesciunt defendere, vel propter innocentiam nolunt. Quodsi angelos parvulorum semper in caelis videre faciem Patris caelestis attestatur Dominus, cogita, quam graviter delinquant, qui parvulis scandalo sunt; quam vero multum mereantur, qui illos virtutibus, probis moribus, pietate cum literis coniuncta solent imbuere; quandoquidem Angeli illorum utrumque repraesentant aeterno Patri, tam scandala, quam bona exempla; simul malam, simul bonam instructionem. Roga tu Dominum, ut per Principis Archangelorum intercessionem gratiam tibi parvulos aedificandi conferat simulque te parvulum efficiat. Post Sanctissimam Communionem 1. “Vae! mundo a scandalis! ” [Mt 18, 7]. Perpende, quae hic Dominus scandala recenset, vel potius innuit: illa nimirum, quibus alios scandalizamus, quae tam occulte aliquando nobis inhaerent, ut licet per ea sint plurimi scandalizati, nobis tamen ignota sint. Ex quo similes insensibili terrae sumus, quae clavos infixos sibi spinasque insitas occultat, ignorans multos his [f.118r] vulnerari sauciosque reddi. Alterius generis scandala sunt, quae nobis immanendo nobis- metipsis sunt noxia, sicut lapides agris, quorum evellendorum nos Salvator admonens: “Si oculus”, inquit, “tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te”. Nam “bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis” (Mt 18[, 9]). 2. “Quis putas, maior est in regno caelorum? ” [Mt 18, 1]. Adverte, quaeso confidentiam Apostolorum, qua factum est, ut Magistrum suum de tam sublimi atque prorsus ardua re interrogarent. Poteras et tu hac fretus vel simili fiducia in sacra mensa ab

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==