637 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Apparitione Sancti Michaelis Archangeli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Nisi [...] efficiamini sicut parvuli, non intrabitisa regnum caelorum” (Mt 18[, 3]). a add. “in” (BSV) Quid est, anima mea, quod Magistra Veritas discipulos adhortetur, ut parvuli fiant? An, quod stricta sit ianua caelestis, hinc nisi ea parvuli ingredi possint? Ita sane. Si quis enim claves in aliqua camera, cui strictissima sit fenestra occludat, parvulum quaerit puerum [f.117v] et intromittit ad reserandum. Ita caelestem ianuam, quam Servator ipse strictam testatur esse44, nonsisi parvuli ingredi possunt. Quare, o anima mea! deponenda tibi e vestigio est, si quam habes crassitudinem, puta vanae gloriae, iactantiae, fastus, quibus inflati nullo modo et caelicam illam angustam portam et coarctatam perfectionis viam ingredi queunt. Pete simul ab illo caelorum Architecto, ut tibi aliam formam praesenti in Communione adaptet, atque te per humilitatis ac obedientiae virtutem attenuet ita, ut nullo negotio arctam regiae supernae ianuam subintres. 2. “Sicut parvuli” [ibid.]. Considera parvulorum esse proprium, quod candida simplicitate polleant: cuivis credant, omnibus confidant, nemini quidquam mali cogitent aut velint, maioribus obsequantur, nulli scandalum praebeant, differentiam inter bonum et malum non sciant, quia de ligno scientiae boni et mali non comedunt, id est, non peccant; quod denique verbera sibi a Parentibus inflicta cum gratiarum actione suscipiant et nec verbo, nec facto homines, aut Deum lae- dant. Te igitur oportere, simplicem, fidelem, pacificum, obedientem, perfectum, innocentem, patientem, mansuetumque esse, si cae- lestem Paradisum cupias intrare. 44 Cf. Mt 7, 13-14; Lc 13, 24.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==