636 inspectio cordis 2. “Dat animam suam pro ovibus” [ibid.]. Expende, quomodo te sentires obligatum esse illi imperatori, qui [f.117r] te mensae propriae adhibitum lautissime tractaret, tractatum donis copiosissimis cumularet, cumulatum in regia rheda suo comitatum satellitio ad tuum vile tugurium deduceret: maximum hunc favorem interpretareris. Atqui hoc tibi caelestis Imperator hodie beneficii exhibuit, ad mensam te caelestem invitavit, caelestibus ferculi saluit, magnis muneribus ornavit gratiarum. Denique loco rhedae amoris tibi pennas adstruens te in cubiculum tuum deduxit manetque tecum, conversatus tecum, deliciis fruiturus esse cupit semper tecum. O favorem! quibus vicissim tractabis hunc hospitem? Appone cor illi tuum. 3. “Cognosco ovesa meas” [Io 10, 14]. a om. “oves” (BSV) Cogito veram esse notam, insigneque ovium Christi obedientiam. Dicit enim: “Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae” [ibid.], et “vocem meam audiunt” [Io 10, 3. 27]. Quasi dicat: illae sunt verae oves meae, quae parent vocibus meis. Animae rebelles, contumaces, iugum contemnentes, propriam sequentes voluntatem, non sunt oves meae. Quae “vocem meam audiunt”, ill[a]e oves meae sunt. Ita prorsus est: de grege Christi non est, qui Christo, qui Vicariis Christi, hoc est Superioribus qualibuscunque, non obsecundat. Saul non paruit voci prophetae, aut potius divinae voci per Samuelem loquenti, ideo reprobatus est43, videturque proscriptus aeternum esse ex ovili Dei. O quaecunque sanctitatis habes indicia! quaecunque bona opera agis, cogita, non ideo te esse ovem Christi verumque illius insig- ne gestare, nisi obediens sis, nisi vocem eius per quemcunque tibi intimatam audias, exequaris. 43 Cf. 1 Reg 15, 1-28.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==