Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

642 inspectio cordis quid deinde dicit? “Euntes”, inquit, “in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae”. Quasi dicat: peccastis incredulitate; compensate fide peccatum vestrum, toti orbi me meamque doctrinam salutarem praedicando. Deliquistis duritia cordis; ite iam corda mortalium resolvite et malleo Evangelii duritiam eorum confringite. Hoc est, hoc vitium corripere et mox remedium suggerere: hoc est morbum palpare et pharmacum statim applicare. Sic tu tecum, sic procede cum aliis, ut cum tuas vel alienas imperfectiones deprehendis, et reprehendis, illico modum eas tollendi ac recompensandi virtutibus solidis ostendas et adhibeas. Imitare hac in parte Christum Dominum; imitare bonos medicos: qui gratis demonstrarent infirmitatem, nisi simul praeberent medicinam infirmanti. [f.119v] 2. “Qui vero non crediderit, condemnabitur” [Mc 16, 16]. Felicem te! qui caeli, terraeque Dominum hac hora apud te detines. Felicem te tali hospite! felicem tali Domino! Sed quae te res huius felicitatis effecit compotem? Sola fides. “Beati”, (inquit tuus sanctissimus Hospes) “qui non viderunt, et crediderunt” [Io 20, 29]. Quia credidisti, Deum esse, quem oculis non inspexisti, fides haec tefelicem reddidit. Verum hanc cum ab ipso Numine habeas, quas ipsi dignas grates persolves, praesertim audiens fore damnandos qui “non crediderint”? Profecto aliter hoc Divinum beneficium concinnius non poteris rependere, quam si vel oraveris pro infidelibus, ut illuminentur; vel operam tuam aliquam ad illorum conversionem attuleris. Sicut ille fecit, qui ex publicano factus Apostolus, publicanos gratia conversionis Christo praesentabat, ut hoc pacto suae donum vocationis compensaret, optans aliis, quod sibi fuisse intellexit salutare. 3. “Praedicate Evangelium omni creaturae” [Mc 16, 15]. Quantus erga universum genus humanum Filii Dei affectus! neminem, quamvis vilissimum et nequissimum a caelesti patria vult excludere, cum eis, quos apostolica nobilitaverat dignitate, mandavit, ut omni praedicarent Evangelium creaturae: tam re-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==