633 recollectiones in totius anni solennioribus festis Luxuria non solum ab igne generatur, sed ignis est ipsa: Unde recte quidam huic remedium praescribens cecinit: “Subtrahe lig- na foco”40, focum appellans luxuriam. Quoniam vero contraria contrariis curantur, renascere tu in aqua et Spiritu Sancto, qui in linguis igneis super Apostolos descendit deleque oculorum fonte, quidquid per ignem peccasti; supple charitatis igne quidquid per abundantiam aquae lymphaticus admisisti. Utrumque a Domino apud te diversante expostula. Accendi in visceribus meis, o Iesu, flammam verae charitatis, et hac obrue lymphas iracundiae ac furoris. Excute vero salutares undas e dura cordis mei petra, o Moyses mirifice, virga poenitentiae timorisque tui eam concutiensa; ut emittat fontem copiosum, quo incendia vesanae libidinis extin- guantur. a in ms. verbus “concutiens” correctum est in “concutia”, sine tamen evidenti ratione et erronee; propterea lectio prior hic resumpta est. 3. “Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero cae- lestia, credetis?” Non est persuasus Nicodemus de renascendo homine, quamvis solida et clarissima caelestis Magistri ratione; sed nondum intelligens tantum mysterium inquirit: “Quomodo possunt haec fieri?” [Io 3, 9]. Cuius incredulitatem, an inscitiam Dominus advertens recte exprobrat: “Tu es magister in Israel et haec ignoras?” [Io 3, 10]. Cave tu, ne tibi dicatur: tu vestem religiosam geris et ignoras, quid sit esse religiosum, quid sit obedire, quid sit castimoniae, paupertati, [f.116r] humilitati, mortificationi sensuum studere? Cupis tamen interea arcana caeli scrutari, profunda mysteria Dei scire, abundantia caelestium deliciarum potiri ac perfrui. At quo- modo haec fieri queant, si cum ad terrena despicienda et calcanda quoquomodo stimularis, non credis, non pares? 40 Probabiliter est allegatio e quodam opera alicius poetae antiquitatis.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==