Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

632 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem 1. “Nisi quis renatus fuerit” [Io 3, 3]. Quod Servator Nicodemo dixit, hoc tibi dictum, anima mea, existima. Oportet enim te iterum renasci. At quomodo? si iam sacri Baptismatis fonte lota es? Ita intellige. Dominus per Bap- tismum renasciturum esse Nicodemum asserit et alios mortales sic iterum renasci debuisse. Quia post legem naturae vivere illos volebat secundum legem gratiae, cui, nonnisi per fidem et Baptis- mum eos subici oportebat. Adhuca contractae animi maculae per hoc etiam lavacrum, ac praesertim culpa originalis, tolluntur in adultis ita, ut omnino renascantur. Debuit ergo hoc modo Nicodemus et alii renasci, si perennis vitae domicilium ingredi voluissent. a in ms. ignotum verbum “Adhaec” ita hypothetice mutatur Sed tu, anima mea aliter iam regeneraberis. Ad fontem alium, quo naevos omnes abluas, confugies: ad fontem inquam lachrymarum. Oportet iterum terenasci, si velis [f.115v] intrare in gloriam Dei, sed per sacramentum Poenitentiae, non Baptismi. Passa es naufragium virtutum? arripe secundam tabulam, per quam et sanctas opes assequi et salutem perditam invenire poteris. Renascere in spiritu humilitatis et contriti cordis fluentis, et Deus te non despiciet: dabit veniam, impertiet gratiam, gloria non ex- cludet. 1. “Inb aqua et Spiritu Sancto” (Io 3[, 5]). b “ex” (BSV) En optimum curandi capitalia duo vitia modum! Iracundia namque praevalente in homine aquae elemento conficitur; hinc iracundi vocantur lymphaticic, quasi nimiis aquis obruti extra littus rationis exundent similesque mari inquieto ac tempestatibus commoto sint. C “qui aquam timent; pro furiosis (iracundis ?) habentur, quia hoc morbo correpti huc atque illuc discurrent (ita sec. SLL et FLL, s.v. “lyphaticus”).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==