631 recollectiones in totius anni solennioribus festis ab ore pendentem, procul dubio, quod aliis fecere, gravissime fuissent persecuti. Sic timor improbus homines quandoque probos percellit, ut nec audire, nec dicere veritatem audeant, cum aliquid inde periculi sibi autumant imminere. Tu itaque Dominum rogabis, ut ex tuo corde vanum tam audiendae, quam dicendae veritatis metum auferat prorsus et eliminet, postquam illud fuerit igressus. [f.115r] 3. “Venit ad Iesum nocte” [ibid.]. Duplicem scilicet habuit tum Nicodemus noctem: naturalem et mysticam, sed hanc priore graviorem. Discussit tamen illius animi tenebras “Lux,” [“] quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum[”] [Io 1, 9]. Precaberis et tu Lumen hanc, ut ab oculis animae tuae noctem in sacra synaxi amoveat et quamcunque caligantis intellectus nubem dissipet. Precaberis inquam cum Rege vate: “Illumina,” Domine, “occulos meos, ne unquam obdormiam in noctea: ne quando dicat inimicus meus: praevalui adversus eum” [Ps 12, 45]. a “morte” (BSV) Sed vitam etiam meliorem a Domino Vitae opportunissima occasione petes; cum scilicet Inventionis eius sancti Ligni dies celebratur, in [“]quo mors mortua tunc est, quando mortua vita fuit”39. Quod ut facilius impetres, sic Iesum olim pro te crucifixum in sanctissima Eucharistia manentem salutabis: Salve salutaris Victima, pro me et omni humano genere in patibulo crucis aeterno Patri oblata: salve, gloriose Pelicane, Iesu mi, pullos tuos, filios Adae mortuos proprio sanguine suscitans. Veni, veni dilecte mi: pasce languentem animam corpore, sitientem refice cruore et ablue: utrumque mihi in salutem, remissionem, emendationem, et aeternam amicitiam propina”. 39 Cf. Antiphona I ad Psalmum 109, Ad II Vesperas in festo Exaltationis Sanctae Crucis: “O magnum pietatis opus! Mors mortua tunc est, quando hoc in lingo mortua vita fuit: “ Liturgia Horarum IV, 1129.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==