630 inspectio cordis si vis invenire veritatem, in via Domini ambules. Hinc tibi dicit: “Sequere me” [Mt 8,22]. “Ego sum via, veritas, et vita”. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes; veritas, cui credere [f.114v] debes; vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via cognosces veritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam aeternam. In Festo Inventionis Sanctae Crucis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Erat [...] homo ex Pharisaeis” (Io 3[, 1]). Considera singulari Dei gratia Nicodemum ad Christum fuisse tractum. Quis enim is erat? “homo ex Pharisaeis”. Pharisaeorum genus Christo semper adversissimum, elatum, hipocrisi infectum, dolis fraudeque plenum. Divina tamen Bonitas hunc ex Pharisaeis hominem, velut magnes ferrum durissimum, vi gratiae ad se traxit, docuit, illuminavit. Idem tecum hodie fieri puta: qui Domino tuo adversarius per peccatum factus, nihil cum eo candide egisti et per summam fraudem olim in Adamo, nunc tua sponte ad hostem ipsius descivisti, cum tibi nihil facilius dulciusque esset, quam praecepta eius trans- gredi, normamque vivendi tibi ab eo propositam postponere. Nihilominus en te vocat iterum ad se flammisque ardentissimis desiderii sui suscipiendi accendit. Perge ergo Pharisaee Nicodeme, ad Iesum et doctrinae tuum cor illius aperi: quam tibi in praesenti Communione instillatam, cum ipse observare, tum aliis participare submisse conaberis. 2. “Hic venit ad Iesum nocte” [Io 3, 2]. Expende causam, ob quam noctu Nicodemus ad Dominum venerit: nimirum verebatur odium, calumniasque Iudeorum ac praesertim Pharisaicae societatis; qui si eum advertissent Christi
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==