629 recollectiones in totius anni solennioribus festis ita mihi, vos milites mei fortissimi, post egregia pro meo nomine peracta certamina, ad stationem aeternae quietis estis deducendi. Sed quia cum triumpho insigni haec caeremoniae peragendae sunt, caelestis vero capitolii [f.114r] nulli patere poterit aditus, antequam ego triumphans illud ingrediar, idcirco praecedam vos ad Regna Patris mei, ut vobis post me illuc ascendentibus accessum praeordinem. At tu: vis Christum, vis milites Christi ad hyberna sequi? se- quere ad pugnam. Si legitime certaveris, etiam tu triumphi, quietisque mereberis particeps esse. 2. “Ubi sum ego, et vos sitis” [Io 14, 3]. Considera enitendum tibi esse, ut cursum Domini assequaris et cum illo vitae ianuam ingrediaris. Quod futurum est: si operam seriam virtutibus navaveris; si crucis ferendae summo desiderio tenearis et impositam tibi indefesso studio tuleris; si strenue laboraveris invinea Domini et non contentus quavis simplici perfectione, solidiorem secteris. Nam si maiora olim a discipulis facienda esse miracula Dominus dixit, quam ipse fecerit38, idem vult omnino te sublimioribus virtutibus operam dare et e vulgari vivendi consuetudine discedere; optatque, ut, si homini fas esset, illum ipsum virtutibus et sancte gestis assequaris: ut ubi ille est, tu quoque propter virtutes ac sancte gesta ibidem sis. 3. “Ego sum via, veritas, et vita” [Io 14, 6]. Recte se Dominus viam nominat, qui universum genus mortalium ad immortalem gloriam pervenire volens, lapsus ad terram e caelo est, ut nobis ad illud viam non modo monstraret, sed etiam sterneret ac securam faceret tot sacramentis consignatam, tot virtutum suarum vestigiis impressam. Sed cur haec tria simul coniungit: viam, veritatem, et vitam? Nempe docere te vult, ut, si vis habere vitam, quaeras veritatem; 38 Cf. Io 14, 12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==