Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

628 inspectio cordis Cogita igitur, quorsum te mala tua facinora deductura sunt. Profecto sola fide non salvaberis, si bona non egeris in vita tua. Quid, quod neque bonam fidem sine bonis operibus habere potes? qui namque is salvandum se confidat, cuius animam vermis damnat conscientiae? [f.113v] 3. “In domo Patris mei mansiones multae sunt” [Io 14, 2]. Ita sane est: innumera domicilia spaciosissimum Regnum cae- lorum habet; sed ad illa non admittuntur, qui in mundo quaerunt sibi domicilium, qui lata via currunt, qui voluptatem sectantur. Nemo ad caelum, nisi terrenis fuerit mortuus, elevatur. Nam sicut avis implicata visco in aera subvolare non potest, ita animus humanus deliciis inescatus, mundanis illecebris involutus, peccatis immersus in aethera sublevari nequit. Granum fructum non fert, quod caelestis Magister docet, nisi obmortuum fuerit.37 Sic homo vitam non habiturus aeternam, qui temporaneam diligit eamque delicatam. O itaque accedens hodie ad caelestem Dominum, ad aeterni Filium Patris dic: “Misericordissime, clementissime, optime Iesu”, si tot amplissima aedificia, tot perennes mansiones, in domo Patris tui numerantur, precor humillime a Maiestate tua, ne me hac domo excludes. Et quamvis ob mea peccata infernum meruerim et habitationem inter maledictos spiritus deterrimam, tu tamen ob merita Passionis et mortis tuae da mihi caelum et mansionem inter bea- tissimos illius cives aeternam. Post Sanctissimam Communionem 1. “Vado parare vobis locum” [ibid.]. Ne magno maerore discipuli ob magistri discessum afficiantur, docet eos, quo, quave de causa vadat: nempe ad paterna Regna, locum illis perpetuo secum mansuris paraturus. “Vado,” inquit, “parare vobis locum”. Quasi dicat: imperator suos milites, post prae- lia, castrensesque labores ad hyberna quiescendi gratia deducit; 37 Cf. Io 12, 24-25.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==