Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

627 recollectiones in totius anni solennioribus festis (v. supra, pp. 621-624) revocatio facta est. Forsan in aliquo calendario festum S. Marci festum S. Adalberti praecedebat. [f.113r] In Festo Sanctorum Philippi et Iacobi Apostolorum Ante Sanctissimam Communionem 1. “Non turbetur cor vestrum” (Io 14[, 1]). Considera, forte fuisse discipulos Domini sollicitos de notitia Patris illius, quam nullam habebant ac simul de regno caelesti: sed prius illos Dominus dulcissime solatus, ad hilaritatem et deponendum metum hortatur, plura obtenturos et agnituros et facturos, quam desiderarent, innuit. Et tu, cor tuum vanis tribulationibus affligi tumultibusque misceri atque per hos inhabile ad servitium Dei reddi sinis. Quid enim est sub caelo, quod Christi famulum resignatissimum conturbare et sollicitum reddere possit? nulla crux, nullum temporale malum; sola tantum beatitudo aeterna: cuius tibi cura penes optimum maximumque Deum relinquenda potius est, quam penes tuam sollicitudinem, et industriam. Non est quippe dubitandum, si ea feceris, ad quae te Deus vocavit quaeve a te fieri exigit, mercedem tibi cum omnibus communem Divinae fruitionis dandam fore. 2. “In me credite” [ibid.]. Contemplare, quod magnam fidem Deus a te requirat; maiorem sane quam ab aliis, quos ad religiosum statum non vocavit; sed simul cum fide bona, et magna, etiam bona magnaque opera requirit. Dicit, ut credas in illum; sed simul tibi innuit, ut facias, quemadmodum ille fecit. Nam, quod aliquis probe retulit: “Fides sine operibus mortua est” [Iac 2, 20]. Crediderunt Apostoli, sed non ideo solum salvati sunt, at etiampropter adimpletam legem Dei, et voluntatem. Voluit Christus omnes illorum multa operari, multa pati et denique suo pro nomine mortem obire.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==