626 inspectio cordis tes mundet, quam melius mundare potest ipse Dominus eos, a quibus fuerit sumptus? Picem qui tangit, coinquinatur ab illa; contra qui tangit Agnum immaculatum, qui Panem comedit mundissimum mundabitur omnino. Sed ne tu huic rei ponas obstaculum: ne, inquam, Domino volente mundare te, ultro immunditiis ingeras te, vanis mundanisque rebus affectus et cor tuum consecrando. 2. “Manete in me: et ego in vobis” [Io 15, 4]. Frustra igitur aliquando conquereris aut aegre fers, quod Dominus [f.112v] deserat te, quod suam tibi praesentiam subtrahat, cum tu ipse eum deseras et causam desolationis subministres. Mane in Deo, et Deus menebit in te: non discede ex corde illius et ille non discedet ex tuo; fixam tene in eo mentem, ille quoque defixos tenebit in te oculos. Gratis murmuras, quod tecum non habitet, cum quo tu habitare non vis. Mansionem pectoris vanitatibus concessisti et desideras ut apud te maneat Christus? Si dicis: “Mane mecum”: dic simul: “et ego ero semper tecum”. O si vel hodie, dum corporaliter apud te manet, tu maneas apud eum mentaliter! 3. “Sine me nihil potestis facere” [Io 15, 5]. Iacta, iacta te aliquid esse, aliquid posse, aliquid facere: ah! miser, quid es sine Christo? quid potes absque Christo? quid facis non adiutus a Christo? Pudeat te nunc, aliquando de tuis factis gloriatum fuisse, quasi vero per te facias aliquid praeter peccatum. Ne itaque deinceps alienam gloriam fureris, alterius laudem, nempe Dei omnia bona in te facientis, tibi adscribas; ne vestiaris et triumphes alienis plumis, o cornicula! Scit natura tua, scit mundus, scit caelum, te nihil esse, nihil posse, nihil agere boni; velis et tu scire idem sentireque; nec tibi, sed nomini Dei, bonorum omnium dari gloriam cupias. a in ms. sequitur: “In festo sancti Adalberti Episcopi et Martyris. Ante Sanctissimam Communionem. 1. “Quia mercenarius est”, (lo 10)”. Et annotatio additur: “Vide supra, folium 3.” Ignot est nobis ratio talis interpolamenti, quia textus in hoc opera ordinem calendarii liturgici sequitur et nescitur cur hic ad festum S. Adalberti
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==