625 recollectiones in totius anni solennioribus festis terque invitet. Festina itaque, ut bibas de genimine Vitis huius non solum ad delectationem, sed etiam ad satietatem. 2. “Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum” [Io 15, 2]. Considera, enitendum tibi esse, ut maxime fructuosae sint tam frequentes Communiones tuae. Sentis enim, quem interitum palmiti minetur [f.112r] Christus Dominus fructum in se non afferenti. Quodsi non immerito servis pigris et inutilibus domini solent exprobrare, frustra ab iis panem suum comedi, cum nihil penitus laborent. An inique te Iesus arguet, quod panem angelicum, si nullus erit fructus Communionis tuae, gratis sumas? Ah! cave, ne tibi id contingat, quod illis palmitibus, qui expectati ut facerent uvas, fecerunt labruscas36. 3. “Omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat” [ibid.]. Expende, quam grati illi sunt palmites qui fructum ferunt; quam amabiles illi servi, qui laborant in vinea Domini. Quam accepti Deo illi religiosi, qui saluti cooperantur animarum, adeo, ut, etiamsi aliquas imperfectiones, salutis gratia cum imperfectis con- versando per fragilitatem contraxerint maculas, purget illos, ut “fructum plus afferant”. O si tu unus ex iis esse possis! qui quantum possunt pro Domino faciunt, ut fructuosi palmites inveniantur. Post Sanctissimam Communionem 1. “Iam a mundi estis” (Io 15[, 3]). a add. “vos” (BSV) Haec dicta sunt a Christo discipulis: “Iam mundi estis”. Sed cur “mundi”? “Propter sermonem,” inquit, “quem locutus sum vobis” [ibid.]. Numquid, tu, ultra immundus eris, qui totum Christum tua in viscera admisisti? Nam si sermo Domini tam efficax est, ut audien36 Cf. Is 5, 2. 4.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==