624 inspectio cordis 3. “Propterea me diligit Pater” [Io 10, 17]. Causam amoris erga se paterni dicit Christus Dominus esse hanc, quod pro salute mortalium animam suam tradiderit. Neque tu aliter amantem tui Deum experieris, quam si curam habueris proximi salutis amoreque illius omnia dura, ardua, molesta susceperis et toleraris. Amari enim a Deo indignus est, a quo proximus non amatur: non meretur a Summo Bono amari, qui propter Summum Bonum sibi male facientes non amore prosecutus est. Vis, te ut Deus diligat? dilige tu ob Deum proximum. Quodsi ipse tot bona in dies recipis a divina manu, cur aliis quoque non bene facias? Deus tuae saluti serviens animam suam profudit; tu ob salutem proximi leves fugies labores? Hoc modo, crede, neque tu Deum amabis, neque Deus amabit te. “Maiorem” siquidem “charitatema nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis” [Io 15, 13]. a “hac dilectionem” (BSV) In Festo Sancti Marci Evangelistae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Ego sum vitis vera” (Io 15[, 1]). Pone tibi ob oculos aliquem patrem familias vitium bonitate suarum gloriantem, vindemiarum exultantem adventu, ubertate botrorum laetantem, sed etiam in eorum collectione operarios ad sumendum (si non avarus fuerit Euclio35) invitantem. Haec, inquam, cogita et simul te ad Christum convertens, eum quasi ex altari tibi perorantem audi: quomodo se Vitem esse veram pronuntiet atque hac ratione, ut eum accedas, tacite suavi35 Cf. Plautus Titus Maccius, Aulularia, quae comoedia ita incipit: “Senex ava- rus vix sibi credens Euclio – domi suae defossam cum multus opibus – Aulam invenit”, in: M. Actii Plauti Asinii Comici clarissimi comoediae quique, 3, ff. 73-107, [Colophon: Argentorti 1514].
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==